monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.43 > bnf10439.193 r > 190 r > 28 > csg46.86 > bnf10439.197 v > csg75.175 > sectio 15 > 5 > 15 > 50 > 7 > Regum I, 21 > uwbM.p.th.f.68.45 > sectio > sectio 6 > sectio 29 > csg75.314 > sectio 13 > sectio 6 > tblHarleyMS1775.17r > 6 > sectio 21 > uwbM.p.th.f.68.321 > 5 > 24 > sectio 8 > ad Romanos, 13 > 26
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XXV.Quomodo Amphilochius Theodosio persuaserit, ut Arianorum conciliabula prohiberet. <<<     >>> XXVII.Quomodo apud Alexandriam paganorum templa destructa sint.

Cassiodorus, 9, CAPUT XXVI.De morte Paulini Antiocheni episcopi, et ordinatione Evangrii, et quomodo Flavianus sit Damaso reconciliatus.

1 Circa haec itaque tempora in Antiochia Syriae Paulino episcopo moriente, plebs eius declinabat omni modo Flavianum. Et propter hoc Evagrium ordinaverunt suae partis episcopum. Quo in brevi tempore mortuo, alter quidem in eius loco factus iam non est, Flaviano quippe renitente. Verum hi qui declinabant Flavianum propter iurisiurandi praevaricationem, seorsum solemnia celebrabant.
2 Porro Flavianus omni virtute curabat ut eos sibimet aggregaret. Quod post paululum hoc modo cognoscitur evenisse. Cum Damasus Romanus pont. et Theophilus Alexandrinus indignarentur circa Flavianum, non solum propter periurium [ms. Lyr., iurgium], sed etiam quia ipse fuit occasio ut populus fidelium discordaret, postea Theophilus a Flaviano rogatus misit Isidorum presbyterum ut contristatum Damasum Flaviano mulceret episcopo, dicens utilem fore populi concordiam, si culpa iam facta Flaviano remitteretur.
3 Hoc itaque modo communione reddita Flaviano, Antiochenus populus paulatim concordiam reparavit. Ariani vero ab Ecclesiis pulsi, in suburbanis Antiochenis collectas agebant. Inter haec autem mortuo Cyrillo Hierosolymorum episcopo, Ioannes in eius sede successit. [SOCRATES, lib. V, cap. 15, p. 273.]
Cassiodorus HOME

bav824.266 bnf1603.186